Hľadaný výraz: Mal 3,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; 2 et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum; 3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. 4 Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis.

1

mail   print   facebook   twitter